- CANON Astronomicus
- CANON Astronomicusidem cum Parapegmate, Suidae, ita enim is, παράπηγμα, κανὼν ἤ ὄργανον ἀςτρονομικὸν, Parapegma, Canon aut instrumentum Astronomicum. Sed παράπηγμα non tam Canon ipse fuit, quam tabula aerea, columnae aut pilae in loco publico affigenda, in qua Canon Astronomicus descriptus habebatur. Continebat enim caeli rationem, et siderum occidentium orientiumque ac tempestatum significationem, cum quadripartitis Anni cardimbus et aliis eiusmodi eventibus ac effectibus Mundi, ut dicemus infra in voce Parapegma. Hinc Κανονικοὶ dicti Astrologi, qui praedictiones siderum, eclipseon et aliarum rerum caelestium populo proponebant, in tabulis huiuscemodi publicata. Cleomedes, l. 2. Καὶ ἤδη γε προλέγονται πἀσαι αἱ ἐκλείψεις αὐτῆς ὑπό τῶ Κανονικῶν, ἅτε γινωσκόντων ὁπότε συμπίπτοι εν πανσελην´ῳ εὑρίσκεςθαι αὐτὴν ὑπὸ τῷ μεσαιτάτω τȏυ ζωδιακοῦ ἠ ` ὅλην ἠ ` ἀπὸ μέρους, καὶ οὕτως ἠ ` μερικὰς ἢ τελείας ἐκλείψεις ποιεῖςθαι. Et iam praedicuntur omnes eius eclipses a Canonicis, ut qui nôrunt, quando futura sit in plenilunio, in medio Zodiaco, totalis an partialis, etc. Plin. l. 2. c. 17. de Veneris ac Mercurii stella, At enim cur non semper ad quadraginta sex et partes viginti perveniunt? Imo vero. Sed ratio Canonicos fallit. Sic inter opera Mathematica Democriti recensetur a Diogene Laertio, l. 9. c. 48. Μέγας ενιντὸς ἢ Α᾿ςτρονομίης παράπηγμα, Magnus Annus seu Astronomiae parapegma. Qui enim periodos ex multis annis compositas ediderunt Astrologi, earum παράπηγμα simul etiam publicare solebant, et tabulâ, uti dictum, in publico adfixâ Canonem proponere ortuum et occasuum stellarum inerrantium, defectuum Solis et Lunae, aequinoctiorum et solstitiorum, variarum caeli tempestatum ac similium: uti, praeter Democritum hunc, Eudoxum, Euctemonem, Calippum, Metonem, Phainum, Hipparchum, Aratum, alios, fecisse tradit Vitruvius, l. 9. c. 7. primô rei auctore Metone, uti ad Aratum docet Theon. Utiautem parapegma Suidas dixit, pro canone ortus et occasus siderum, cum tabula, in qua descriptus esset ille Canon, proprie sic diceretur; sic Vitruvius analemma appellavit rationem conquisitam Solis cursu et umbrae crescentis, a brumae observatione inventam, cum proprie quadrata pila seu suggestus, in quo deformata ac designata eslet haec ratio, sic diceretur, etc. Vide Salmas. ad Solin. p. 740. et seqq. ut et hîc passim.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.